monumenta.ch > Plinius > sectio 174

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 174
{LIII} Calcem e vario lapide Cato censorius inprobat; ex albo melior. quae ex duro, structurae utilior; quae ex fistuloso, tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice. utilior e molari, quia est quaedam pinguior natura eius. mirum aliquid, postquam arserit, accendi aquis. -